Mors Romanorum


Fear of Death


Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor

optima, nec dulces occurrent oscula nati

praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.

non poteris factis florentibus esse tuisque

praesidium. misero misere” aiunt “omnia ademit

una dies infesta tibi tot praemia vitae”.

illud in his rebus non addunt “nec tibi earum

iam desiderium rerum super insidet una”.

quod bene si videant animo dictisque sequantur,

dissolvant animi magno se angore metuque.

tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi

quod super est cunctis privatus doloribus aegris;

at nos horrifico cinefactum te prope busto

insatiabiliter deflevimus, aeternumque

nulla dies nobis maerorem e pectore demet”.

illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari

tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,

cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.

hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque

pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,

ex animo ut dicant: “brevis hic est fructus homullis;

iam fuerit neque post umquam revocare licebit”.

tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,

quod sitis exurat miseros atque arida torrat,

aut aliae cuius desiderium insideat rei.

Lucretius, De Rerum Natura 3.894-918