Vita Romanorum


Roman Superstitions


Cur primum anni incipientis diem laetis precationibus invicem faustum ominamur? cur publicis lustris etiam nomina victimas ducentium prospera legimus? cur effascinationibus adoratione peculiari occurrimus, alii Graecam Nemesin invocantes, cuius ob id Romae simulacrum in Capitolio est, quamvis Latinum nomen non sit? ... cur impares numeros ad omnia vehementiores credimus ... cur sternuentes salutamus? ... et aliqui nomine quoque consalutare religiosius putant? quin et absentes tinnitu aurium praesentire sermones de se receptum est ... scorpione viso si quis dicat duo, cohiberi nec vibrare ictus ... in adorando dextram ad osculum referimus totumque corpus circumagimus, quod in laevum fecisse Galliae religiosius credunt. fulgetras popsymis adorare consensus gentium est ... ungues resecari nundinis Romanis tacenti atque a digito indice multorum persuasione religiosum est, capillum vero contra defluvia ac dolores capitis XVII luna atque XXVIIII ... M. Servilius Nonianus princeps civitatis non pridem in metu lippitudinis, priusquam ipse eam nominaret aliusve ei praediceret, duabus litteris Graecis ΡA (sc. rho and alpha) chartam inscriptam circumligatam lino subnectebat collo, Mucianus ter consul eadem observatione viventem muscam in linteolo albo, his remediis carere ipsos lippitudine praedicantes.

Pliny the Elder, Historia Naturalis 28.22-29